Luke 4:31 Cross References - Vulgate

31 et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis

Matthew 4:13

13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim

Matthew 10:23

23 cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis

Mark 1:21-28

21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos 22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae 23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit 24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei 25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine 26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo 27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei 28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae

Luke 4:23

23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua

Acts 13:50-14:2

50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis

Acts 14:6-7

6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem 7 et ibi evangelizantes erant

Acts 14:19-21

19 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse 20 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben 21 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam

Acts 17:1-3

1 cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum 2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis 3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis

Acts 17:10-11

10 fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt 11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent

Acts 17:16-17

16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem 17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant

Acts 18:4

4 :

Acts 20:1-2

1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam 2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam

Acts 20:23-24

23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent 24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.