Luke 8:1 Cross References - Vulgate

1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo

Isaiah 61:1-3

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem 2 ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes 3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum

Matthew 4:23

23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo

Matthew 9:35

35 et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem

Matthew 10:2-4

2 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius 3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus 4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum

Matthew 11:1

1 et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum

Matthew 13:19

19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est

Mark 1:39

39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens

Mark 3:16-19

16 et inposuit Simoni nomen Petrus 17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui 18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum 19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum

Luke 2:10-11

10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo 11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

Luke 4:18

18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me

Luke 4:43-44

43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum 44 et erat praedicans in synagogis Galilaeae

Luke 6:14-16

14 Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum 15 Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes 16 Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor

Acts 10:38

38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo

Acts 13:32

32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est

Romans 10:15

15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.