Matthew 13 Cross References - Vulgate

1 in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare 2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore 3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare 4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea 5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae 6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt 7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea 8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum 9 qui habet aures audiendi audiat 10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis 11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum 12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo 13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt 14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis 15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos 16 vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt 17 amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt 18 vos ergo audite parabolam seminantis 19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est 20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud 21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur 22 qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur 23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta 24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo 25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit 26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania 27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania 28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea 29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum 30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum 31 aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo 32 quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius 33 aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum 34 haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi 36 tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri 37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis 38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam 39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt 40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi 41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem 42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium 43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat 44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum 45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas 46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam 47 iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti 48 quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt 49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum 50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium 51 intellexistis haec omnia dicunt ei etiam 52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera 53 et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde 54 et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes 55 nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas 56 et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista 57 et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua 58 et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum

Matthew 9:28

28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine

Matthew 13:1-15

1 in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare 2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore 3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare 4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea 5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae 6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt 7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea 8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum 9 qui habet aures audiendi audiat 10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis 11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum 12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo 13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt 14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis 15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos

Matthew 13:36

36 tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri

Mark 2:13

13 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos

Mark 4:1-12

1 et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat 2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua 3 audite ecce exiit seminans ad seminandum 4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud 5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae 6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit 7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit 8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum 9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat 10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas 11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt 12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata

Luke 8:4-10

4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem 5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud 6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem 7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud 8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat 9 interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola 10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant

Genesis 49:10

10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

Matthew 4:25

25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen

Matthew 15:30

30 et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos

Mark 4:1

1 et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat

Luke 5:3

3 ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas

Luke 8:4-8

4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem 5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud 6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem 7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud 8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat

Judges 9:8-20

8 ierunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivae impera nobis 9 quae respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear 10 dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe 11 quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear 12 locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis 13 quae respondit numquid possum deserere vinum meum quod laetificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri 14 dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos 15 quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani 16 nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis 17 et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian 18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo quod frater vester sit 19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo eius hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis 20 sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech

2 Samuel 12:1-7

1 misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper 2 dives habebat oves et boves plurimos valde 3 pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia 4 cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad se 5 iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc 6 ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit 7 dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu Saul

Psalms 49:4

4 inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum

Psalms 78:2

2 non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit

Isaiah 5:1-7

1 cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei 2 et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas 3 nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam 4 quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas 5 et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem 6 et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem 7 vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor

Ezekiel 17:2

2 fili hominis propone enigma et narra parabolam ad domum Israhel

Ezekiel 20:49

49 et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste

Ezekiel 24:3-14

3 et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam 4 congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena 5 pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius 6 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors 7 sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere 8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur 9 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram 10 congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent 11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eius 12 multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem 13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te 14 ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te dicit Dominus

Micah 2:4

4 in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat

Habakkuk 2:6

6 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum

Matthew 13:10-13

10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis 11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum 12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo 13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt

Matthew 13:34-35

34 haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi

Matthew 13:53

53 et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde

Matthew 22:1

1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens

Matthew 24:32

32 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas

Mark 3:23

23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere

Mark 4:2-9

2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua 3 audite ecce exiit seminans ad seminandum 4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud 5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae 6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit 7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit 8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum 9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat

Mark 4:13

13 et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis

Mark 4:33

33 et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire

Mark 12:1

1 et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

Mark 12:12

12 et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt

Luke 8:10

10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant

Luke 12:41

41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes

Luke 15:3-7

3 et ait ad illos parabolam istam dicens 4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam 5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat 7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia

John 16:25

25 haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis

Matthew 13:18-19

18 vos ergo audite parabolam seminantis 19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est

Ezekiel 11:19

19 et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum

Ezekiel 36:26

26 et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum

Amos 6:12

12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus

Zechariah 7:12

12 et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum

Matthew 13:20

20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud

Isaiah 49:10

10 non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos

Matthew 7:26-27

26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam 27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

Matthew 13:21

21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

Luke 8:13

13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt

Ephesians 3:17

17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati

Colossians 1:23

23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

Colossians 2:7

7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

James 1:11-12

11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet 12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

Revelation 7:16

16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus

Genesis 3:18

18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae

Jeremiah 4:3-4

3 haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas 4 circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum

Matthew 13:22

22 qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur

Mark 4:18-19

18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt 19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur

Genesis 26:12

12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus

Matthew 13:23

23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta

Luke 8:15

15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

John 15:8

8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli

Romans 7:18

18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio

Galatians 5:22-23

22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas 23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex

Philippians 1:11

11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei

Matthew 11:15

15 qui habet aures audiendi audiat

Matthew 13:16

16 vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt

Mark 4:9

9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat

Mark 4:23

23 si quis habet aures audiendi audiat

Mark 7:14-15

14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite 15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem

Revelation 2:7

7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei

Revelation 2:11

11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda

Revelation 2:17

17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit

Revelation 2:29

29 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

Revelation 3:6

6 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

Revelation 3:13

13 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

Revelation 3:22

22 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

Revelation 13:8-9

8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi 9 si quis habet aurem audiat

Mark 4:10

10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas

Mark 4:33-34

33 et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire 34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia

Psalms 25:8-9

8 bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via 9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam

Psalms 25:14

14 secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis

Isaiah 29:10

10 quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet

Isaiah 35:8

8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam

Matthew 11:25-26

25 in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis 26 ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te

Matthew 16:17

17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est

Matthew 19:11

11 qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est

Mark 4:11

11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt

Luke 10:39-42

39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet 41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima 42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

John 6:65

65 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo

John 7:17

17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar

Acts 16:14

14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo

Acts 17:11-12

11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent 12 et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci

Romans 16:25

25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

1 Corinthians 2:7

7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram

1 Corinthians 2:9-10

9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei

1 Corinthians 2:14

14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur

1 Corinthians 4:1

1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei

1 Corinthians 4:7

7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis

1 Corinthians 13:2

2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum

1 Corinthians 15:51

51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur

Ephesians 1:9

9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo

Ephesians 1:18

18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

Ephesians 3:3-9

3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi 4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu 6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi 9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit

Ephesians 5:32

32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia

Ephesians 6:19

19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii

Colossians 1:26-27

26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

Colossians 2:2

2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu

1 Timothy 3:9

9 habentes mysterium fidei in conscientia pura

1 Timothy 3:16

16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

James 1:5

5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

James 1:16-18

16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi 17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio 18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

1 John 2:20

20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia

1 John 2:27

27 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo

Matthew 21:43

43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius

Matthew 25:29

29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo

Mark 4:24-25

24 et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis 25 qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo

Mark 12:9

9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis

Luke 8:18

18 videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo

Luke 9:26

26 nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum

Luke 10:42

42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

Luke 12:20-21

20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt 21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives

Luke 16:2

2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare

Luke 16:25

25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

Luke 19:24-26

24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet 25 et dixerunt ei domine habet decem mnas 26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo

John 15:2-5

2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat 3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis 4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis 5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere

Revelation 2:5

5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris

Revelation 3:15-16

15 scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus 16 sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo

Deuteronomy 29:3-4

3 temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia 4 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem

Isaiah 42:18-20

18 surdi audite et caeci intuemini ad videndum 19 quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini 20 qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies

Isaiah 44:18

18 nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo

Jeremiah 5:21

21 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis

Ezekiel 12:2

2 fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est

Mark 8:17-18

17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum 18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini

John 3:19-20

19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera 20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius

John 9:39-41

39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant 40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus 41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet

2 Corinthians 4:3-4

3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

Isaiah 6:9-10

9 et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere 10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

Mark 4:12

12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata

John 12:39-40

39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias 40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos

Acts 28:25-27

25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros 26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis 27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos

Romans 11:8-10

8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem 9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis 10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva

2 Corinthians 3:14

14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur

Psalms 119:70

70 incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar

Isaiah 6:10

10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

Isaiah 29:10-12

10 quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet 11 et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim 12 et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras

Isaiah 44:20

20 pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea

Isaiah 57:18

18 vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius

Jeremiah 3:22

22 convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster

Jeremiah 17:14

14 sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es

Jeremiah 33:6

6 ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis

Hosea 14:4

4 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo

Zechariah 7:11

11 et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent

Malachi 4:2

2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

John 8:43-44

43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum 44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius

Acts 3:19

19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata

Acts 7:57

57 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum

2 Thessalonians 2:10-11

10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio

2 Timothy 2:25-26

25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

2 Timothy 4:4

4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur

Hebrews 5:11

11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum

Hebrews 6:4-6

4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi 6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes

Revelation 22:2

2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium

Matthew 5:3-11

3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum 4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram 5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur 6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur 7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur 8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt 9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur 10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum 11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me

Luke 2:29-30

29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum

Luke 10:23-24

23 et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis 24 dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt

John 20:29

29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt

Acts 26:18

18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

Ephesians 1:17-18

17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

Luke 10:24

24 dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt

John 8:56

56 Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est

Ephesians 3:5-6

5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu 6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium

Hebrews 11:13

13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram

Hebrews 11:39-40

39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem 40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur

1 Peter 1:10-12

10 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias 12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere

Matthew 13:11-12

11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum 12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo

Mark 4:13-20

13 et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis 14 qui seminat verbum seminat 15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum 16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur 18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt 19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur 20 et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum

Luke 8:11-15

11 est autem haec parabola semen est verbum Dei 12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant 13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt 14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum 15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

Proverbs 1:7

7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

Proverbs 1:20-22

20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam 21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens 22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

Proverbs 2:1-6

1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te 2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

Proverbs 17:16

16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit

Proverbs 18:1-2

1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis 2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius

Matthew 4:23

23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo

Matthew 5:37

37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est

Matthew 13:38

38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam

Mark 4:15

15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum

Luke 9:2

2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos

Luke 10:9

9 et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei

John 8:43

43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum

John 18:38

38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam

Acts 17:32

32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum

Acts 18:15

15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse

Acts 20:25

25 et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei

Acts 24:25-26

25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te 26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo

Acts 25:19-20

19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere 20 haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis

Acts 26:31-32

31 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste 32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem

Acts 28:23

23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam

Romans 1:28

28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

Romans 2:8

8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio

Romans 14:17

17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto

2 Corinthians 4:2-3

2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum

Ephesians 3:8

8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

2 Thessalonians 2:12

12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

Hebrews 2:1

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

1 John 2:13-14

13 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum 14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum

1 John 3:12

12 non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta

1 John 5:18

18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum

1 John 5:20

20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

1 Samuel 11:13-15

13 et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israhel 14 dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum 15 et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis

2 Chronicles 24:2

2 fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae sacerdotis

2 Chronicles 24:6

6 vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii

2 Chronicles 24:14

14 cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae

Psalms 78:34-37

34 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 35 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 36 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 37 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens

Psalms 106:12-13

12 et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit 13 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius

Isaiah 58:2

2 me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt

Ezekiel 33:31-32

31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum 32 et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea

Matthew 13:5-6

5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae 6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt

Mark 4:16-17

16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur

Mark 6:20

20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat

John 5:35

35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius

Acts 8:13

13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur

Galatians 4:14-15

14 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum 15 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi

Job 19:28

28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum

Job 27:8-10

8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius 9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia 10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

Psalms 36:3

3 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere

Proverbs 12:3

3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur

Proverbs 12:12

12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet

Hosea 6:4

4 quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens

Matthew 5:10-12

10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum 11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me 12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos

Matthew 7:22-23

22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus 23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

Matthew 10:22

22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit

Matthew 10:37-39

37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus 38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus 39 qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam

Matthew 11:6

6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me

Matthew 13:6

6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt

Matthew 13:57

57 et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua

Matthew 16:24-26

24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam 26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

Matthew 24:9-10

9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum 10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

Matthew 24:13

13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit

Matthew 26:31

31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis

Matthew 26:33

33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor

Mark 4:17

17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur

Mark 8:34-36

34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet 36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae

Mark 13:12-13

12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos 13 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit

Luke 9:23-25

23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me 24 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam 25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat

Luke 14:26-33

26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus 27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus 28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum 29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei 30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare 31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se 32 alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt 33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus

Luke 21:12-18

12 sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum 13 continget autem vobis in testimonium 14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri 16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum 18 et capillus de capite vestro non peribit

John 6:26

26 respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis

John 6:61-65

61 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat 62 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius 63 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt 64 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum 65 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo

John 6:70-71

70 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est 71 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

John 12:25-26

25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam 26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus

John 15:5-7

5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere 6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent 7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis

Acts 8:21-23

21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo 22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui 23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse

Romans 2:7

7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

Galatians 5:6

6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur

Galatians 6:12

12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur

Galatians 6:15

15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura

Philippians 1:6

6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu

2 Timothy 1:15

15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes

2 Timothy 4:10

10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam

Hebrews 10:35-39

35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem 36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem 37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit 38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae 39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

1 Peter 1:5

5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo

2 Peter 1:8-9

8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione 9 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum

1 John 2:19-20

19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis 20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia

Revelation 2:13

13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat

Genesis 13:10-13

10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor 11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo 12 Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis 13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis

Joshua 7:20-21

20 responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci 21 vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui

2 Kings 5:20-27

20 dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid 21 et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait rectene sunt omnia 22 et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices 23 dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo 24 cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt 25 ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam 26 at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas 27 sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix

Psalms 52:7

7 ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis

Psalms 62:10

10 unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est

Proverbs 11:28

28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt

Proverbs 23:5

5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum

Ecclesiastes 4:8

8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

Ecclesiastes 5:10-11

10 avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas 11 ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis

Ecclesiastes 5:13-14

13 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui 14 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

Jeremiah 4:3

3 haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas

Matthew 6:24-25

24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae 25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum

Matthew 13:7

7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea

Matthew 19:16-24

16 et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam 17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata 18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum 20 dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest 21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones 23 Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum 24 et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum

Mark 10:23-25

23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt 24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire 25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

Luke 8:14

14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum

Luke 12:15

15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet

Luke 12:21

21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives

Luke 12:29-30

29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli 30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis

Luke 14:16-24

16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos 17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia 18 et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum 19 et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum 20 et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire 21 et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc 22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est 23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea 24 dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam

Luke 18:24-25

24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

Luke 21:34

34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa

Acts 5:1-11

1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum 2 et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit 3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri 4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo 5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant 6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt 7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit 8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti 9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te 10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum 11 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec

Acts 8:18

18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam

1 Timothy 6:9-10

9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

1 Timothy 6:17

17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum

2 Peter 2:14-15

14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii 15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

1 John 2:15-16

15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est

Jude 1:11-12

11 vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt 12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

Psalms 1:1-3

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

Psalms 92:13-15

13 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt 15 adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo

Proverbs 1:5-6

5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit 6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum

Ezekiel 18:31

31 proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel

Matthew 3:8

8 facite ergo fructum dignum paenitentiae

Matthew 3:10

10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

Matthew 12:33

33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur

Matthew 13:8

8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum

Mark 4:20

20 et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum

Mark 10:15

15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud

Luke 6:43-44

43 non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum 44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam

Luke 13:9

9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam

John 1:11-13

11 in propria venit et sui eum non receperunt 12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt

John 8:47

47 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis

John 10:26-27

26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis 27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me

John 15:1-8

1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est 2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat 3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis 4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis 5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere 6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent 7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis 8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli

John 15:16

16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis

John 17:7-8

7 nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt 8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti

Acts 17:11

11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent

2 Corinthians 8:1-2

1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae 2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum

2 Corinthians 9:10

10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae

Philippians 4:17

17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram

Colossians 1:6

6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate

Colossians 1:10

10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei

1 Thessalonians 4:1

1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

2 Thessalonians 2:10

10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent

2 Thessalonians 2:13-14

13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

Hebrews 4:2

2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt

Hebrews 6:7

7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo

Hebrews 8:10

10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum

Hebrews 13:15-16

15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius 16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus

James 1:21-22

21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras 22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos

1 Peter 2:1-2

1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones 2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem

2 Peter 1:5-8

5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam 6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem 7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem 8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione

2 Peter 3:18

18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen

Judges 14:12-13

12 quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas 13 sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus

Isaiah 28:10

10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi

Isaiah 28:13

13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

Matthew 3:2

2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

Matthew 13:19

19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est

Matthew 13:31

31 aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo

Matthew 13:33

33 aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum

Matthew 13:37

37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis

Matthew 13:44-45

44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum 45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas

Matthew 13:47

47 iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti

Matthew 18:23

23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis

Matthew 20:1

1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam

Matthew 21:33

33 aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

Matthew 22:2

2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo

Matthew 25:1

1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae

Mark 4:26-30

26 et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille 28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica 29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis 30 et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud

Luke 13:18

18 dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud

Luke 13:20

20 et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei

Colossians 1:5

5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii

1 Peter 1:23

23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis

Isaiah 56:9-10

9 omnes bestiae agri venite ad devorandum universae bestiae saltus 10 speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia

Matthew 13:39

39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt

Matthew 25:5

5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt

Acts 20:30-31

30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se 31 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum

2 Corinthians 11:13-15

13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

Galatians 2:4

4 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent

2 Timothy 4:3-5

3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus 4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur 5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple

Hebrews 12:15

15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi

1 Peter 5:8

8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret

2 Peter 2:1

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem

Revelation 2:20

20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis

Revelation 12:9

9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt

Revelation 13:14

14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit

Mark 4:26-29

26 et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille 28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica 29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis

Romans 16:17

17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

1 Corinthians 1:11-13

11 significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt 12 hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi 13 divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis

1 Corinthians 3:5-9

5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

1 Corinthians 12:28-29

28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum 29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores

1 Corinthians 15:12-34

12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum 22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem 25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius 26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat 27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus 29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis 30 ut quid et nos periclitamur omni hora 31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur 33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala 34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

1 Corinthians 16:10

10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego

2 Corinthians 5:18-20

18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo

2 Corinthians 6:1

1 adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

2 Corinthians 6:4

4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis

Galatians 3:1-3

1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus 2 hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei 3 sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini

Ephesians 4:11-12

11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi

James 3:15-16

15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica 16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum

James 4:4

4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur

Luke 9:49-54

49 respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum 50 et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est 51 factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem 52 et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi 53 et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem 54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos

1 Corinthians 5:3-7

3 ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est 4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu 5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit 7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus

2 Corinthians 2:6-11

6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus 7 ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est 8 propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem 9 ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis 10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi 11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius

1 Thessalonians 5:14

14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes

Jude 1:22-23

22 et hos quidem arguite iudicatos 23 illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam

1 Samuel 25:29

29 si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae

Isaiah 27:10-11

10 civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius 11 in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei

Ezekiel 15:4-7

4 ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus 5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis 6 propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem 7 et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos

Malachi 3:18-4:1

18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Matthew 3:12

12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili

Matthew 13:39-43

39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt 40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi 41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem 42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium 43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat

Matthew 22:10-14

10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium 11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit 13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 14 multi autem sunt vocati pauci vero electi

Matthew 25:6-13

6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei 7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas 8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur 9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis 10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua 11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis 12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos 13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam

Matthew 25:32

32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis

Matthew 25:41

41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius

Luke 3:17

17 cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili

John 15:6

6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

1 Timothy 5:24

24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur

Matthew 13:24

24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo

Matthew 17:20

20 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

Mark 4:30-32

30 et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud 31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra 32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare

Luke 13:18-19

18 dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud 19 simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius

Luke 17:6

6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis

Luke 19:11

11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur

Luke 20:9

9 coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus

Psalms 72:16-19

16 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus 17 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen 18 conpletae sunt orationes David filii Iesse 19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

Psalms 104:12

12 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam

Isaiah 2:2-4

2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes 3 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem 4 et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium

Ezekiel 17:23-24

23 in monte sublimi Israhel plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt sub eo omnes volucres universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit 24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci

Ezekiel 31:6

6 cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum

Ezekiel 47:1-5

1 et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris 2 et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextro 3 cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos 4 rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua 5 et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari

Daniel 2:34-35

34 videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos 35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram

Daniel 2:44-45

44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum 45 secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius

Daniel 4:12

12 folia eius pulcherrima et fructus eius nimius et esca universorum in ea subter eam habitabant animalia et bestiae et in ramis eius conversabantur volucres caeli et ex ea vescebatur omnis caro

Micah 4:1-3

1 et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi 2 et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem 3 et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare

Zechariah 4:10

10 quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra

Zechariah 8:20-23

20 haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis 21 et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum vadam etiam ego 22 et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini 23 haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est

Zechariah 14:7-10

7 et erit dies una quae nota est Domino non dies neque nox et in tempore vesperae erit lux 8 et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in aestate et in hieme erunt 9 et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit Dominus unus et erit nomen eius unum 10 et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in loco suo a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris usque ad portam Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia regis

Acts 1:15

15 et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti

Acts 21:20

20 at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis

Romans 15:18-19

18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis 19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

Revelation 11:15

15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum

Genesis 18:6

6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes

Job 17:9

9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem

Proverbs 4:18

18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

Hosea 6:3

3 vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae

Mark 13:20

20 et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies 21 simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum

John 15:2

2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat

John 16:12-13

12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo 13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis

Galatians 5:9

9 modicum fermentum totam massam corrumpit

Philippians 1:9

9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu

Philippians 2:13-15

13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo

1 Thessalonians 5:23-24

23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet

Matthew 13:13

13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt

Isaiah 42:9

9 quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam

Amos 3:7

7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas

Matthew 13:14

14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis

Matthew 21:4-5

4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem 5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis

Matthew 25:34

34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

Luke 10:14

14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis

John 17:24

24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi

Acts 15:18

18 notum a saeculo est Domino opus suum

Romans 16:25-26

25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti 26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

Ephesians 3:5

5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu

Ephesians 3:9

9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit

Colossians 1:25-26

25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei 26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius

2 Timothy 1:9-10

9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia 10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium

Titus 1:2-3

2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei

Hebrews 1:1

1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis

1 Peter 1:20-21

20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos 21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo

Revelation 13:8

8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi

Revelation 17:8

8 bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est

Matthew 13:1

1 in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare

Matthew 13:11

11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum

Matthew 14:22

22 et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas

Matthew 15:15-16

15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam 16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis

Matthew 15:39

39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan

Mark 4:34

34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia

Mark 6:45

45 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum

Mark 7:17

17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam

Mark 8:9

9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos

John 16:17-20

17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem 18 dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur 19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me 20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium

Matthew 8:20

20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

Matthew 10:40

40 qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit

Matthew 13:27

27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania

Matthew 13:41

41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem

Matthew 16:13-16

13 venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis 14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis 15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis 16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi

Luke 10:16

16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit

John 13:20

20 amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit

John 20:21

21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos

Acts 1:8

8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae

Romans 15:18

18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis

1 Corinthians 3:5-7

5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus

Hebrews 2:3

3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

Genesis 3:15

15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius

Psalms 22:30

30 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei

Isaiah 53:10

10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur

Hosea 2:23

23 et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu

Zechariah 10:8-9

8 sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati 9 et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur

Matthew 24:14

14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio

Matthew 28:18-20

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra 19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Mark 16:15-20

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae 16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur 17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis 18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt 19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei 20 illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis

Luke 24:47

47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

John 8:44

44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius

John 12:24

24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit

Acts 13:10

10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas

Romans 8:17

17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur

Romans 10:18

18 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum

Romans 16:26

26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

Philippians 3:18-19

18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi 19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt

James 1:18

18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

James 2:5

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

1 John 3:2

2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est

1 John 3:8-10

8 qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli 9 omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est 10 in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum

Revelation 14:6

6 et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum

Daniel 7:10

10 fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia adsistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt

Joel 3:13

13 mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum

Matthew 13:25

25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit

Matthew 13:28

28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea

Matthew 13:49

49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum

Matthew 24:3

3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi

Matthew 25:31

31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

2 Corinthians 2:17

17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur

2 Corinthians 11:3

3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo

Ephesians 2:2

2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae

Ephesians 6:11-12

11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus

2 Thessalonians 1:7-10

7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius 8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu 9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius 10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo

2 Thessalonians 2:8-11

8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

Hebrews 9:26

26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit

Jude 1:14

14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

Revelation 14:15-19

15 et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terrae 16 et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra 17 et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens et ipse falcem acutam 18 et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius 19 et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum

Revelation 19:20

20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure

Revelation 20:2-3

2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille 3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore

Revelation 20:7-10

7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris 8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam 9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia 10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum

Zephaniah 1:3

3 congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie terrae dicit Dominus

Matthew 18:7

7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit

Matthew 24:31

31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum

Mark 13:27

27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli

Luke 13:26-27

26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti 27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis

Romans 2:8-9

8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

Romans 2:16

16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum

Romans 16:17-18

17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis 18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

Hebrews 1:6-7

6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei 7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis

Hebrews 1:14

14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

2 Peter 2:1-2

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur

Revelation 5:11-12

11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium 12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem

Revelation 21:27

27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni

Psalms 21:9

9 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis

Daniel 3:6

6 si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis

Daniel 3:15-17

15 nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea 16 respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi 17 ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare

Daniel 3:21-22

21 et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis 22 nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis

Matthew 8:12

12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

Matthew 13:50

50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

Matthew 22:13

13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

Mark 9:43-49

43 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem 44 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 45 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis 46 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 47 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 48 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 49 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur

Luke 13:28

28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras

Luke 16:23-24

23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius 24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma

Revelation 9:2

2 et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei

Revelation 14:10

10 et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni

Revelation 20:10

10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum

Revelation 20:14-15

14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis 15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Daniel 12:3

3 qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates

Matthew 25:36

36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me

Matthew 26:29

29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei

Luke 12:32

32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum

Luke 22:29

29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum

1 Corinthians 15:41-54

41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate 42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione 43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute 44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est 45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem 46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale 47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis 48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes 49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis 50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit 51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur 52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur 53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem 54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria

1 Corinthians 15:58

58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

Revelation 21:3-5

3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus 4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt 5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera

Revelation 21:22-23

22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus 23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus

Proverbs 2:2-5

2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies

Proverbs 16:16

16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

Proverbs 18:1

1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis

Proverbs 23:23

23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam

Isaiah 55:1

1 o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac

Matthew 6:21

21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum

Matthew 19:21

21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

Matthew 19:27

27 tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis

Matthew 19:29

29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit

Luke 14:33

33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus

Luke 18:23-24

23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde 24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt

Luke 19:6-8

6 et festinans descendit et excepit illum gaudens 7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset 8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum

John 6:35

35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

Acts 2:44-47

44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia 45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat 46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis 47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum

Acts 4:32-35

32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia 33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis 34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant 35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat

Romans 15:4

4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

Philippians 3:7-9

7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta 8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide

Colossians 2:3

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

Colossians 3:3-4

3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria

Colossians 3:16

16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo

Hebrews 10:34

34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam

Hebrews 11:24-26

24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis 25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem 26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

Revelation 3:18

18 suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas

Job 28:18

18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis

Psalms 4:6-7

6 leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo 7 in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt

Psalms 39:6-7

6 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea 7 nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es

Proverbs 3:13-18

13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia 14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius 15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari 16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria 17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae 18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

Proverbs 8:10-11

10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari

Proverbs 8:18-20

18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia 19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo 20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii

Ecclesiastes 2:2-12

2 risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis 3 cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae 4 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas 5 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus 6 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium 7 possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem 8 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda 9 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum 10 et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo 11 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole 12 transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum

Ecclesiastes 12:8

8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas

Ecclesiastes 12:13

13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo

Matthew 16:26

26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

Matthew 22:5

5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam

Proverbs 2:4

4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam

Isaiah 33:6

6 et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius

Matthew 13:44

44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum

Mark 10:28-31

28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam 31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

Luke 18:28-30

28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam

Acts 20:24

24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei

1 Corinthians 3:21-23

21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt 22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 23 vos autem Christi Christus autem Dei

Galatians 6:14

14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo

1 John 5:11-12

11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet

Revelation 21:21

21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum

Matthew 4:19

19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

Matthew 13:26-30

26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania 27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania 28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea 29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum 30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum

Matthew 22:9-10

9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias 10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium

Matthew 25:1-4

1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae 2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes 3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus

Mark 1:17

17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

Luke 5:10

10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens

Luke 14:21-23

21 et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc 22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est 23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea

Acts 5:1-10

1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum 2 et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit 3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri 4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo 5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant 6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt 7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit 8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti 9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te 10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum

Acts 8:18-22

18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam 19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum 20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri 21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo 22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui

Acts 20:30

30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se

1 Corinthians 5:1-6

1 omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat 2 et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit 3 ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est 4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu 5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit

1 Corinthians 10:1-12

1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt 2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari 3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt 4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto 6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt 7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia 9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt 10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore 11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt 12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat

1 Corinthians 11:19

19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis

2 Corinthians 11:26

26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus

2 Corinthians 12:20-21

20 timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos 21 ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt

2 Timothy 3:2-5

2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti 3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate 4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei 5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita

2 Timothy 4:3-4

3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus 4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur

Titus 1:9-11

9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere 10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt 11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

2 Peter 2:1-3

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

2 Peter 2:13-22

13 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum 14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii 15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit 16 correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam 17 hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur 18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur 19 libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est 20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 21 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato 22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

1 John 2:18-19

18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est 19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

1 John 4:1-6

1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum 2 in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est 3 et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est 4 vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo 5 ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit 6 nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris

Jude 1:4-5

4 subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes 5 commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit

Revelation 3:1

1 et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es

Revelation 3:15-17

15 scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus 16 sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo 17 quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus

Matthew 13:30

30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum

Matthew 25:5-12

5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt 6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei 7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas 8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur 9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis 10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua 11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis 12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos

Matthew 25:19-33

19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis 20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum 21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui 22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum 23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui 24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est 26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi 27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura 28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta 29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo 30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium 31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis 33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris

Revelation 20:12-15

12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum 13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum

Matthew 13:42

42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

Matthew 24:50-51

50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat 51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

Luke 13:27-28

27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis 28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras

Revelation 14:10-11

10 et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni 11 et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius

Revelation 16:10-11

10 et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore 11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis

Matthew 15:17

17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur

Matthew 16:11

11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

Matthew 24:15

15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat

Mark 7:18

18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare

Luke 9:44-45

44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum 45 at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo

Acts 8:30-31

30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis 31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum

Ezra 7:6

6 ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius

Ezra 7:10

10 Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium

Ezra 7:21

21 et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque mora detis

Proverbs 10:20-21

20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo 21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur

Proverbs 11:30

30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est

Proverbs 15:7

7 labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit

Proverbs 16:20-24

20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est 21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet 22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas 23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam 24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum

Proverbs 18:4

4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae

Proverbs 22:17-18

17 inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam 18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis

Ecclesiastes 12:9-11

9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas 10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos 11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno

Song of Songs 7:13

13 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi

Matthew 12:35

35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala

Matthew 23:34

34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem

Luke 11:49

49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur

John 13:34

34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem

2 Corinthians 3:4-6

4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum 5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat

2 Corinthians 4:5-7

5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum 6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu 7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis

2 Corinthians 6:10

10 quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

Ephesians 3:4

4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi

Colossians 1:7

7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu

1 Timothy 3:6

6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli

1 Timothy 3:15-16

15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis 16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

2 Timothy 3:16-17

16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia 17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

Titus 1:9

9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere

Titus 2:6-7

6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint 7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem

1 John 2:7-8

7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis 8 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet

Matthew 7:28

28 et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius

Mark 4:33-35

33 et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire 34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia 35 et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra

Psalms 22:22

22 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

Psalms 40:9-10

9 adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti 10 iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa

Matthew 2:23

23 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur

Mark 6:1-6

1 et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui 2 et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur 3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo 4 et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua 5 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum

Luke 4:16-30

16 et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere 17 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat 18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me 19 praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis 20 et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum 21 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris 22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph 23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua 24 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua 25 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra 26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam 27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus 28 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes 29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum 30 ipse autem transiens per medium illorum ibat

John 1:11

11 in propria venit et sui eum non receperunt

John 7:15-16

15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit 16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me

Acts 4:13

13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant

Acts 13:46

46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes

Acts 28:17-28

17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum 18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me 19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare 20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum 21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum 22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur 23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam 24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant 25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros 26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis 27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos 28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient

Psalms 22:6

6 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis

Isaiah 49:7

7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te

Isaiah 53:2-3

2 et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum 3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum

Matthew 1:18-20

18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto 19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam 20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est

Matthew 12:46-48

46 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei 47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te 48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei

Matthew 27:56

56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei

Mark 6:3

3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo

Mark 15:40

40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome

Mark 15:47-16:1

47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Luke 1:27

27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria

Luke 2:5-7

5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate 6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret 7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio

Luke 3:23

23 et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli

Luke 4:22

22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph

Luke 24:10

10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec

John 1:45-46

45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth 46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide

John 6:42

42 et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi

John 7:41-42

41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit 42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus

John 9:29

29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit

John 19:25

25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene

Galatians 1:19

19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini

Isaiah 8:14

14 et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

Isaiah 53:3

3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum

Mark 6:14

14 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo

Luke 2:34-35

34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur 35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes

Luke 4:24

24 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua

Luke 7:23

23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me

John 4:44

44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet

John 6:61

61 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat

Acts 3:22-23

22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis 23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe

Acts 7:37-39

37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me 38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis 39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum

Acts 7:51-52

51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos 52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis

1 Corinthians 1:23-28

23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam 24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 25 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus 26 videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles 27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia 28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret

Luke 4:25-29

25 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra 26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam 27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus 28 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes 29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum

Romans 11:20

20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time

Hebrews 3:12-19

12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo 13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati 14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus 15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione 16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen 17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto 18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt 19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

Hebrews 4:6-11

6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem 7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die 9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei 10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus 11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.