Matthew 15:32 Cross References - Vulgate

32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via

1 Samuel 14:28-31

28 respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus 29 dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto 30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim 31 percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis

1 Samuel 30:11-12

11 et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam 12 sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus

Matthew 6:32-33

32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Matthew 9:36

36 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem

Matthew 12:40

40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus

Matthew 14:14-21

14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum 15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas 16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare 17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces 18 qui ait eis adferte illos mihi huc 19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis 20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos 21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis

Matthew 20:34

34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum

Matthew 27:63

63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam

Mark 8:1-10

1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis 2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt 4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine 5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem 6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae 7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi 8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas 9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos 10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha

Mark 9:22

22 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

Luke 7:13

13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

Luke 12:29-30

29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli 30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis

Acts 27:33

33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes

Hebrews 4:15

15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.