Numbers 28:16 Cross References - Vulgate

16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit

Exodus 12:2-11

2 mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni 3 loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas 4 sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni 5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum 6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam 7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum 8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus 9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis 10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis 11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

Exodus 12:18

18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam

Exodus 12:43-49

43 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo 44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet 45 advena et mercennarius non edent ex eo 46 in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis 47 omnis coetus filiorum Israhel faciet illud 48 quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo 49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos

Leviticus 23:5-8

5 mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est 6 et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis 7 dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo 8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo

Numbers 9:3-5

3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius 4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase 5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel

Deuteronomy 16:1-8

1 observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte 2 immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi 3 non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae 4 non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane 5 non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi 6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto 7 et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua 8 sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus

Ezekiel 45:21-24

21 in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae sollemnitas septem diebus azyma comedentur 22 et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato 23 et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie 24 et sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem faciet et olei hin per singula oephi

Matthew 26:2

2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur

Matthew 26:17

17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha

Luke 22:7-8

7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha 8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus

Acts 12:3-4

3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum 4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo

1 Corinthians 5:7-8

7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.