Numbers 30 Cross References - Vulgate

1 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus 2 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit 3 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit 4 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit 5 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater 6 si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento 7 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat 8 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus 9 vidua et repudiata quicquid voverint reddent 10 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento 11 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat 12 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit 13 si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat 14 quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit 15 sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius 16 istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo

Exodus 18:25

25 et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

Numbers 1:4-16

4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis 5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur 6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai 7 de Iuda Naasson filius Aminadab 8 de Isachar Nathanahel filius Suar 9 de Zabulon Heliab filius Helon 10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur 11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis 12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai 13 de Aser Phegihel filius Ochran 14 de Gad Heliasaph filius Duhel 15 de Nepthali Ahira filius Henan 16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel

Numbers 7:2

2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant

Numbers 34:17-28

17 haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun 18 et singuli principes de tribubus singulis 19 quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne 20 de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud 21 de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon 22 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli 23 filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod 24 de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan 25 de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach 26 de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan 27 de tribu Aser Ahiud filius Salomi 28 de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud

Deuteronomy 1:13-17

13 date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes 14 tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere 15 tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula 16 praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus 17 nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam

Genesis 28:20-22

20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum 21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum 22 et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi

Exodus 20:7

7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra

Leviticus 5:4

4 anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum

Leviticus 27:2-34

2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium 3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii 4 si mulier triginta 5 a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem 6 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres 7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem 8 si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit 9 animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit 10 et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino 11 animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem 12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium 13 quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem 14 homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur 15 sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum 16 quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti 17 si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur 18 sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio 19 quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum 20 sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit 21 quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum 22 si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino 23 supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino 24 in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae 25 omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet 26 primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt 27 quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum 28 omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino 29 et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur 30 omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur 31 si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum 32 omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino 33 non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur 34 haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai

Numbers 21:2

2 at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius

Numbers 30:3-4

3 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit 4 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit

Numbers 30:10

10 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento

Deuteronomy 23:21-23

21 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum 22 si nolueris polliceri absque peccato eris 23 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es

Judges 11:11

11 abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram Domino in Maspha

Judges 11:30-31

30 votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas 31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino

Judges 11:35-36

35 qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero 36 cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis

Judges 11:39

39 expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est

Job 22:27

27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes

Psalms 15:3

3 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

Psalms 22:25

25 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum

Psalms 50:14

14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua

Psalms 55:20

20 extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum

Psalms 56:12

12 quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium

Psalms 66:13-14

13 quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer 14 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper

Psalms 76:11

11 victori per Idithun psalmus Asaph voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me

Psalms 116:14

14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius

Psalms 116:18

18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

Psalms 119:106

106 iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae

Proverbs 20:25

25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare

Ecclesiastes 5:4-5

4 si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde 5 multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere

Nahum 1:15

15 ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit

Matthew 5:33-34

33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua 34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est

Matthew 14:7-9

7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo 8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae 9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari

Matthew 23:16

16 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet

Matthew 23:18

18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet

Acts 23:12

12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum

Acts 23:14

14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum

Acts 23:21

21 tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum

2 Corinthians 1:23

23 ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum

2 Corinthians 9:9-11

9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum 10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae 11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo

Hosea 6:6

6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta

Matthew 15:4-6

4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur 5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit 6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram

Mark 7:10-13

10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur 11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit 12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis

Ephesians 6:1

1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum

Genesis 3:16

16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui

1 Corinthians 7:4

4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier

1 Corinthians 14:34

34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit

Ephesians 5:22-24

22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino 23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis 24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus

Leviticus 21:7

7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo

Luke 2:37

37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die

Romans 7:2

2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri

Numbers 15:25

25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo

Numbers 15:28

28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi

Numbers 30:5

5 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater

Numbers 30:8

8 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus

1 Corinthians 11:3

3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus

Leviticus 16:29

29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos

Leviticus 23:27

27 decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino

Leviticus 23:32

32 sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra

Numbers 29:7

7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea

Ezra 8:21

21 et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae

Psalms 35:13

13 ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur

Isaiah 58:5

5 numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino

1 Corinthians 7:5

5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram

1 Corinthians 11:9

9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum

1 Peter 3:1-6

1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant 2 considerantes in timore castam conversationem vestram 3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus 4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples 5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris 6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem

Leviticus 5:1

1 si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam

Numbers 30:12

12 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit

Galatians 3:28

28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

Leviticus 11:46-47

46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra 47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

Leviticus 13:59

59 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari

Leviticus 14:54-57

54 ista est lex omnis leprae et percussurae 55 leprae vestium et domorum 56 cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis 57 ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

Leviticus 15:32-33

32 ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu 33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea

Numbers 5:29-30

29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit 30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.