Numbers 35:34 Cross References - Vulgate

34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel

Exodus 25:8

8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum

Exodus 29:45-46

45 et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus 46 et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum

Leviticus 18:24-25

24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum 25 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos

Leviticus 20:24-26

24 vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis 25 separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta 26 eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei

Numbers 5:3

3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum

1 Kings 6:13

13 et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam populum meum Israhel

Psalms 132:14

14 haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam

Psalms 135:21

21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

Isaiah 8:12

12 non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Hosea 9:3

3 non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit

2 Corinthians 6:16-17

16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus 17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

Revelation 21:3

3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus

Revelation 21:27

27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.