Numbers 7 Cross References - Vulgate

1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius 2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant 3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi 4 ait autem Dominus ad Mosen 5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui 6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis 7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium 8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris 10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare 11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris 12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda 13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso 15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum 16 hircumque pro peccato 17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab 18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar 19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso 21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 22 hircumque pro peccato 23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar 24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon 25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 28 hircumque pro peccato 29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon 30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur 31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 34 hircumque pro peccato 35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur 36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai 37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 40 hircumque pro peccato 41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai 42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel 43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso 45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 46 hircumque pro peccato 47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel 48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud 49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 52 hircumque pro peccato 53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud 54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur 55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 58 hircumque pro peccato 59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur 60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis 61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 64 hircumque pro peccato 65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis 66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai 67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 70 hircumque pro peccato 71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai 72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran 73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 76 hircumque pro peccato 77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran 78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan 79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 82 hircumque pro peccato 83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan 84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim 85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii 86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti 87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato 88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est 89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei

Genesis 2:3

3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

Exodus 13:2

2 sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia

Exodus 30:23-30

23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta 24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin 25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii 26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti 27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis 28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent 29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur 30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi

Exodus 40:9-10

9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur 10 altare holocausti et omnia vasa eius

Exodus 40:17-19

17 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum 18 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas 19 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

Leviticus 8:10-11

10 tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua 11 cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo

Leviticus 9:1-24

1 facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron 2 tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino 3 et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum 4 bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis 5 tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo 6 ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius 7 dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus 8 statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo 9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius 10 adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi 11 carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni 12 immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum 13 ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni 14 lotis prius aqua intestinis et pedibus 15 et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari 16 fecit holocaustum 17 addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini 18 immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu 19 adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris 20 posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari 21 pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses 22 et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit 23 ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini 24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

Numbers 7:84

84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim

Numbers 7:88

88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est

1 Kings 8:64

64 in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum

Matthew 23:19

19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum

Exodus 35:27

27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes

Numbers 1:4-16

4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis 5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur 6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai 7 de Iuda Naasson filius Aminadab 8 de Isachar Nathanahel filius Suar 9 de Zabulon Heliab filius Helon 10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur 11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis 12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai 13 de Aser Phegihel filius Ochran 14 de Gad Heliasaph filius Duhel 15 de Nepthali Ahira filius Henan 16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel

Numbers 2:1-34

1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis 3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab 4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum 5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar 6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti 7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon 8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti 9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur 10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur 11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti 12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti 14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel 15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur 17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur 18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud 19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti 20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti 22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis 23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti 24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur 25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti 27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran 28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti 29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan 30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti 31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur 32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta 33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi 34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum

Numbers 10:1-36

1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra 3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi 4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel 5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam 6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione 7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt 8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris 9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum 10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester 11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis 12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan 13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi 14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab 15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar 16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon 17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari 18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur 19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel 21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum 22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud 23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis 25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran 27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan 28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur 29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli 30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum 31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster 32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi 33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum 34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent 35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua 36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel

1 Chronicles 29:6-8

6 polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis 7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum 8 et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis

2 Chronicles 35:8

8 duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos

Ezra 2:68-69

68 et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo 69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum

Nehemiah 7:70-72

70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta 71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas 72 et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem

Exodus 25:1-11

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas 3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes 4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim 6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris 7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale 8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum 9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud 10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem 11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum

Exodus 35:4-10

4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens 5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes 6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas 8 ligna setthim 9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum 10 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis

Psalms 16:2-3

2 humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te 3 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

Isaiah 42:1-7

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet 2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius 3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium 4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt 5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam 6 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium 7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris

Isaiah 49:1-8

1 audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei 2 et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me 3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor 4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo 5 et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea 6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae 7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te 8 haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas

Ephesians 4:11-13

11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi

Titus 3:8

8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus

Numbers 3:25-26

25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis 26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius

Numbers 4:24-28

24 hoc est officium familiae Gersonitarum 25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi 26 cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii 27 iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari 28 hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

Numbers 3:36-37

36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent 37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus

Numbers 4:28-33

28 hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 29 filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis 30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii 31 haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum 32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt 33 hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

Numbers 3:31

31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem

Numbers 4:4-16

4 hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum 5 ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii 6 et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes 7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt 8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes 9 sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt 10 et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes 11 nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 12 omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 13 sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento 14 ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes 15 cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis 16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt

2 Samuel 6:6

6 postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves

2 Samuel 6:13

13 cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bovem et arietem

1 Chronicles 15:3

3 congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei

1 Chronicles 15:13

13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

1 Chronicles 23:26

26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum

Numbers 7:1

1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius

Deuteronomy 20:5

5 duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam

1 Kings 8:63

63 mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israhel

2 Chronicles 7:5

5 mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus

2 Chronicles 7:9

9 fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem

Ezra 6:16-17

16 fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio 17 et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel

Nehemiah 12:27

27 in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis

Nehemiah 12:43

43 et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul

Psalms 30:1

1 psalmus cantici pro dedicatione domus David exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me

1 Corinthians 14:33

33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum

1 Corinthians 14:40

40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

Colossians 2:5

5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

Genesis 49:8

8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui

Genesis 49:10

10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

Numbers 1:7

7 de Iuda Naasson filius Aminadab

Numbers 2:3

3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab

Numbers 10:14

14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab

Ruth 4:20

20 Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma

Matthew 1:4

4 Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon

Luke 3:32

32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson

Exodus 25:29

29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo

Exodus 30:13

13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino

Exodus 37:16

16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba

Leviticus 2:1

1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus

Leviticus 27:3

3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii

Leviticus 27:25

25 omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet

Numbers 3:47

47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti

1 Kings 7:43

43 et bases decem et luteres decem super bases

1 Kings 7:45

45 et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant

2 Kings 25:14-15

14 ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt 15 necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiae

Ezra 1:9-10

9 et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta 10 scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille

Ezra 8:25

25 adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant

Jeremiah 52:19

19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae

Daniel 5:2

2 praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae

Zechariah 14:20

20 in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari

Matthew 14:8

8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae

Matthew 14:11

11 et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae

Exodus 30:7-8

7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud 8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras

Exodus 30:34-38

34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia 35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum 36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama 37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino 38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis

Exodus 35:8

8 ligna setthim

Numbers 4:7

7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt

1 Kings 7:50

50 et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant

2 Chronicles 4:22

22 thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini

2 Chronicles 24:14

14 cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae

Leviticus 1:1-17

1 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas 3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum 4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens 5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi 6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident 7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita 8 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori 9 intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino 10 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret 11 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum 12 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino 14 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae 15 offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris 16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent 17 confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

Numbers 25:1-18

1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab 2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum 3 initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus 4 ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel 5 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor 6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi 7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione 8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel 9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines 10 dixitque Dominus ad Mosen 11 Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo 12 idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei 13 et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel 14 erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis 15 porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum 16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 17 hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos 18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor

Numbers 28:1-29

1 dixit quoque Dominus ad Mosen 2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua 3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum 4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam 5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin 6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini 7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini 8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino 9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba 10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno 11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos 12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes 13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino 14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt 15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis 16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit 17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis 18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem 21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos 22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis 23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis 24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum 25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo 26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem 28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas 29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque

Isaiah 53:4

4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum

Isaiah 53:10-11

10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur 11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

Matthew 20:28

28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

John 17:19

19 et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate

Romans 3:24-26

24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

Romans 5:6-11

6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est 7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori 8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus 9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum 10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius 11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus

Romans 5:16-21

16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem 17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum 18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae 19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi 20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia 21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

Romans 8:34

34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

Romans 10:4

4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti

1 Timothy 2:6

6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis

Titus 2:14

14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

Hebrews 2:10

10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare

1 Peter 1:18-19

18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

1 Peter 2:24

24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis

1 Peter 3:18

18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

Leviticus 4:23

23 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum

Leviticus 4:25

25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius

Leviticus 3:1-17

1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino 2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris 3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est 4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis 5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino 6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt 7 si agnum obtulerit coram Domino 8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum 9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam 10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis 11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini 12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino 13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum 14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia 15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis 16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit 17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

2 Corinthians 5:19-21

19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo 21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Numbers 1:8

8 de Isachar Nathanahel filius Suar

Numbers 2:5

5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar

Genesis 8:20

20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare

Romans 12:1

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

Ephesians 5:2

2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis

Leviticus 7:11-13

11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino 12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas 13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis 14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea

Colossians 1:1

1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater

Numbers 1:9

9 de Zabulon Heliab filius Helon

Numbers 2:7

7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon

Psalms 50:8-14

8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper 9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos 10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium 11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius 13 numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam 14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua

Psalms 51:16

16 non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet

Isaiah 1:11

11 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui

Jeremiah 7:22

22 quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum

Amos 5:22

22 quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam

Numbers 1:5

5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur

Numbers 2:10

10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur

Psalms 66:15

15 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae

Malachi 1:11

11 ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum

Luke 1:10

10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi

Revelation 8:3

3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum

Numbers 1:6

6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai

Numbers 2:12

12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

Exodus 12:5

5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum

John 1:29

29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

Acts 8:32

32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum

1 Peter 1:19

19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

Revelation 5:6

6 et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram

Numbers 1:14

14 de Gad Heliasaph filius Duhel

Numbers 2:14

14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel

Leviticus 2:5

5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento

Leviticus 14:10

10 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium

Hebrews 1:9

9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

1 John 2:27

27 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo

2 Corinthians 5:21

21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Numbers 1:10

10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur

Numbers 2:18

18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud

Numbers 2:20

20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

Numbers 1:11

11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis

Numbers 2:22

22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis

Psalms 112:2

2 gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur

Isaiah 66:20

20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini

Daniel 9:27

27 confirmabit autem pactum multis ebdomas una et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio

Romans 15:16

16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

Philippians 4:18

18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo

Hebrews 13:15

15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius

Numbers 1:12

12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai

Numbers 2:25

25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

Numbers 1:13

13 de Aser Phegihel filius Ochran

Numbers 2:27

27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran

Numbers 7:13-88

13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso 15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum 16 hircumque pro peccato 17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab 18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar 19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso 21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 22 hircumque pro peccato 23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar 24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon 25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 28 hircumque pro peccato 29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon 30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur 31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 34 hircumque pro peccato 35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur 36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai 37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 40 hircumque pro peccato 41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai 42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel 43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso 45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 46 hircumque pro peccato 47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel 48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud 49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 52 hircumque pro peccato 53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud 54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur 55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 58 hircumque pro peccato 59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur 60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis 61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 64 hircumque pro peccato 65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis 66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai 67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 70 hircumque pro peccato 71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai 72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran 73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 76 hircumque pro peccato 77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran 78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan 79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 82 hircumque pro peccato 83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan 84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim 85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii 86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti 87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato 88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est

Numbers 1:15

15 de Nepthali Ahira filius Henan

Numbers 2:29

29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan

Numbers 7:10

10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare

Isaiah 60:6-10

6 inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes 7 omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo 8 qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas 9 me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te 10 et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui

Hebrews 13:10

10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt

Revelation 21:14

14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni

1 Chronicles 22:14

14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia

1 Chronicles 29:4

4 tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi

1 Chronicles 29:7

7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum

Ezra 8:25-26

25 adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant 26 et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta

Exodus 25:18-22

18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi 19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero 20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi 22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel

Exodus 33:9-11

9 ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi 10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum 11 loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo

Leviticus 1:1

1 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens

Numbers 1:1

1 locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens

Numbers 12:8

8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi

1 Samuel 4:4

4 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

1 Kings 6:23

23 et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis

Psalms 80:1

1 ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos

Psalms 99:1

1 Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra

Hebrews 4:16

16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno

1 Peter 1:12

12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.