Proverbs 13:2 Cross References - Vulgate

2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua

Psalms 75:8

8 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti

Psalms 140:11

11 cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant

Proverbs 1:11-13

11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis

Proverbs 1:18

18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas

Proverbs 1:31

31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

Proverbs 4:17

17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt

Proverbs 10:11

11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem

Proverbs 12:14

14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei

Proverbs 18:20

20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum

Jeremiah 25:27-31

27 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos 28 cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos haec dicit Dominus exercituum bibentes bibetis 29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum 30 et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae 31 pervenit sonitus usque ad extrema terrae quia iudicium Domino cum gentibus iudicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus

Habakkuk 2:8

8 quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea

Habakkuk 2:17

17 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea

Revelation 16:6

6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.