Proverbs 14:15 Cross References - Vulgate

15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

Proverbs 4:26

26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur

Proverbs 14:8

8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans

Proverbs 22:3

3 callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

Proverbs 27:12

12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia

Amos 5:13

13 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est

Acts 13:7

7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei

Romans 16:18-19

18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium 19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo

Ephesians 4:14

14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris

Ephesians 5:17

17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini

1 John 4:1

1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.