Proverbs 14:32 Cross References - Vulgate

32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

Genesis 49:18

18 salutare tuum expectabo Domine

Job 13:15

15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam

Job 18:18

18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

Job 19:25-27

25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim 26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum 27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo

Job 27:20-22

20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas 21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo 22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet

Psalms 16:11

11 non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

Psalms 17:15

15 ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua

Psalms 23:4

4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me

Psalms 37:37

37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax

Psalms 58:9

9 laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii

Proverbs 6:15

15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam

Proverbs 24:16

16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum

Daniel 5:26-30

26 et haec interpretatio sermonis mane numeravit Deus regnum tuum et conplevit illud 27 thecel adpensum est in statera et inventus es minus habens 28 fares divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis 29 tunc iubente rege indutus est Danihel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno 30 eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus

Luke 2:29

29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace

John 8:21

21 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire

John 8:24

24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro

Romans 9:22

22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum

1 Corinthians 15:55-58

55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus 56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

2 Corinthians 1:9

9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos

2 Corinthians 5:8

8 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum

Philippians 1:21

21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum

Philippians 1:23

23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

1 Thessalonians 5:3

3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

2 Timothy 4:18

18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen

Revelation 14:13

13 et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.