Proverbs 18:12 Cross References - Vulgate

12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur

Job 42:6-17

6 idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere 7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob 8 sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob 9 abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob 10 Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia 11 venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam 12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae 13 et fuerunt ei septem filii et filiae tres 14 et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii 15 non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum 16 vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem 17 et mortuus est senex et plenus dierum

Proverbs 11:2

2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia

Proverbs 15:33

33 timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas

Proverbs 16:18

18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus

Proverbs 29:23

23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria

Isaiah 6:5-13

5 et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis 6 et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari 7 et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur 8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me 9 et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere 10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum 11 et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta 12 et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae 13 et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea

Ezekiel 16:49-50

49 ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant 50 et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti

Ezekiel 28:2

2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei

Ezekiel 28:9

9 numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te

Daniel 5:23-24

23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti 24 idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est

Daniel 9:20

20 cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israhel ut prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei

Daniel 9:23

23 ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem et intellege visionem

Luke 14:11

11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

Acts 12:21-23

21 statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos 22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis 23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

1 Peter 5:5

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.