Proverbs 18:21 Cross References - Vulgate

21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

Proverbs 10:19-21

19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est 20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo 21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur

Proverbs 10:31

31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit

Proverbs 11:30

30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est

Proverbs 12:13

13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia

Proverbs 13:2-3

2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua 3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala

Proverbs 18:4-7

4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae 5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii 6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat 7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius

Ecclesiastes 10:12-14

12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum 13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus 14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare

Isaiah 57:19

19 creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum

Matthew 12:35-37

35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala 36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii 37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis

Romans 10:14-15

14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

2 Corinthians 2:16

16 aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus

2 Corinthians 11:15

15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

Ephesians 4:29

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

Colossians 4:6

6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

Titus 1:10-11

10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt 11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

James 3:6-9

6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero 9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt

2 Peter 2:18

18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.