Proverbs 19:14 Cross References - Vulgate

14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

Genesis 24:7

7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo

Genesis 28:1-4

1 vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan 2 sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum 4 et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo

Deuteronomy 21:16

16 volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae

Joshua 11:23

23 cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus suas quievitque terra a proeliis

Proverbs 3:6

6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

Proverbs 13:22

22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris

Proverbs 18:22

22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino

Proverbs 31:10-31

10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius 11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit 12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae 13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum 14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum 15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis 16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam 17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum 18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius 19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum 20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem 21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus 22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius 23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae 24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo 25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo 26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius 27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet 28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam 29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas 30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur 31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius

2 Corinthians 12:14

14 ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.