Proverbs 19:28 Cross References - Vulgate

28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem

1 Kings 21:10

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur

1 Kings 21:13

13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

Job 15:16

16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

Job 20:12-13

12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua 13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo

Job 34:7

7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam

Psalms 10:5

5 nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit

Psalms 10:11

11 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

Proverbs 15:14

14 cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia

Isaiah 28:14-18

14 propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem 15 dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus 16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet 17 et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt 18 et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem

Hosea 4:8

8 peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum

Luke 18:2-4

2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur 3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo 4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor

Acts 6:11-13

11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum 12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.