Proverbs 1:20 Cross References - Vulgate

20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam

Proverbs 8:1-5

1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam 2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans 3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens 4 o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum 5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite

Proverbs 9:3

3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis

Matthew 13:54

54 et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes

Luke 11:49

49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur

John 7:37

37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat

1 Corinthians 1:24

24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam

1 Corinthians 1:30

30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio

Colossians 2:3

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.