Proverbs 20:18 Cross References - Vulgate

18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella

Judges 1:1-2

1 post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli 2 dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius

Judges 9:29

29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni

Judges 20:7

7 adestis omnes filii Israhel decernite quid facere debeatis

Judges 20:18

18 qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester

Judges 20:23

23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen

Judges 20:26-28

26 quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas 27 et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat arca foederis Dei 28 et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras

2 Samuel 2:26-27

26 et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos 27 et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum

2 Chronicles 25:17-23

17 igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni videamus nos mutuo 18 at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum 19 dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum 20 noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom 21 ascendit igitur Ioas rex Israhel et mutuos sibi praebuere conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae 22 corruitque Iudas coram Israhel et fugit in tabernacula sua 23 porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis

Proverbs 11:14

14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia

Proverbs 15:22

22 dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

Proverbs 24:6

6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt

Proverbs 25:8

8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum

Luke 14:31

31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.