Proverbs 22:15 Cross References - Vulgate

15 stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam

Job 14:4

4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es

Psalms 51:5

5 ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea

Proverbs 13:24

24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit

Proverbs 19:18

18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam

Proverbs 23:13-14

13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur 14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis

Proverbs 29:15

15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam

Proverbs 29:17

17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae

John 3:6

6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est

Ephesians 2:3

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

Hebrews 12:10-11

10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius 11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.