Proverbs 22:22 Cross References - Vulgate

22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta

Exodus 23:6

6 non declinabis in iudicio pauperis

Job 29:12-16

12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor 13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum 14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo 15 oculus fui caeco et pes claudo 16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

Job 31:16

16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci

Job 31:21

21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

Proverbs 22:16

16 qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit

Proverbs 23:10-11

10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas 11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum

Ezekiel 22:29

29 populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio

Zechariah 7:10

10 et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo

Malachi 3:5

5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.