Proverbs 22:5 Cross References - Vulgate

5 arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis

Joshua 23:13

13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

Job 18:8

8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat

Psalms 11:6

6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

Psalms 18:26-27

26 cum electo electus eris et cum perverso pervertes 27 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis

Psalms 91:1

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

Proverbs 13:3

3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala

Proverbs 13:15

15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago

Proverbs 15:19

19 iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo

Proverbs 16:17

17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam

Proverbs 19:16

16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur

1 John 5:18

18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum

Jude 1:20-21

20 vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes 21 ipsos vos in dilectione Dei servate

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.