Proverbs 31:9 Cross References - Vulgate

9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem

Leviticus 19:15

15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

Deuteronomy 1:16

16 praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus

Deuteronomy 16:18-20

18 iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio 19 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum 20 iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi

2 Samuel 8:15

15 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo

Job 29:12

12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

Job 29:15-16

15 oculus fui caeco et pes claudo 16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

Psalms 58:1-2

1 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite 2 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium

Psalms 72:1-2

1 adsument montes pacem populo et colles iustitiam 2 iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem

Proverbs 16:12

12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium

Proverbs 20:8

8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo

Isaiah 1:17

17 discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam

Isaiah 1:23

23 principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos

Isaiah 11:4

4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium

Isaiah 32:1-2

1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt 2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

Jeremiah 5:28

28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt

Jeremiah 22:3

3 haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto

Jeremiah 22:15-16

15 numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei 16 iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus

Jeremiah 23:5

5 ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra

Daniel 4:27

27 quam ob rem rex consilium meum placeat tibi et peccata tua elemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscat delictis tuis

Amos 5:11-12

11 idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum 12 quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes

Zechariah 7:9

9 haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo

Zechariah 9:9

9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae

John 7:24

24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate

Hebrews 1:9

9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

Revelation 19:11

11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.