Proverbs 7:2 Cross References - Vulgate

2 serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui

Leviticus 18:5

5 custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus

Deuteronomy 32:10

10 invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui

Psalms 17:8

8 a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me

Proverbs 4:4

4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives

Proverbs 4:13

13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

Isaiah 55:3

3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles

Zechariah 2:8

8 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius

John 12:49-50

49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar 50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor

John 14:21

21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum

John 15:14

14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis

1 John 2:3-4

3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus 4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est

1 John 5:1-3

1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo 2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus 3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt

Revelation 22:14

14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.