Proverbs 8:12 Cross References - Vulgate

12 ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus

Exodus 31:3-6

3 et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere 4 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere 5 marmore et gemmis et diversitate lignorum 6 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi

Exodus 35:30-36:4

30 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt

1 Kings 7:14

14 filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius

1 Chronicles 28:12

12 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum

1 Chronicles 28:19

19 omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris

2 Chronicles 13:14

14 respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere coeperunt

Psalms 104:24

24 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam

Proverbs 1:4

4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus

Isaiah 28:26

26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud

Isaiah 55:8-9

8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus 9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris

Romans 11:33

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

Ephesians 1:8

8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia

Ephesians 1:11

11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

Ephesians 3:10

10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei

Colossians 2:3

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.