Psalms 107:12 Cross References - Vulgate

12 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt

Exodus 2:23

23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus

Exodus 5:18-19

18 ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum 19 videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

Judges 10:16-18

16 quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum 17 itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati sunt 18 dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi Galaad

Judges 16:21

21 quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt

Judges 16:30

30 ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat

2 Kings 6:26-27

26 cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex 27 qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit

2 Kings 6:33

33 et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino

Nehemiah 9:37

37 et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus

Job 9:13

13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

Psalms 18:40-41

40 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 41 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

Psalms 22:11

11 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor

Psalms 142:4

4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi

Isaiah 51:19-20

19 duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te 20 filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui

Isaiah 51:23

23 et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus

Isaiah 52:5

5 et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur

Isaiah 63:5

5 circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi

Lamentations 5:5-6

5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies 6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane

Luke 15:14-17

14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere 15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos 16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat 17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.