Psalms 108:13 Cross References - Vulgate

13 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

Judges 15:8

8 percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae Aetham

2 Chronicles 20:12

12 Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te

Psalms 18:29-34

29 in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum 30 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 31 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 32 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam 33 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me 34 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

Psalms 18:42

42 delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos

Psalms 60:12

12 victori in psalmis David exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae

Psalms 118:6-13

6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo 7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me 8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine 9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus 10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas 11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas 12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas 13 inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me

Psalms 144:1

1 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

Isaiah 25:10

10 quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro

Isaiah 63:3

3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi

Romans 16:20

20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum

1 Corinthians 15:10

10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

2 Corinthians 2:14

14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco

Ephesians 6:10-18

10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius 11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus 13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare 14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis 16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere 17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.