Psalms 11 Cross References - Vulgate

1 victori David in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis 2 quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde 3 quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est 4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum 5 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius 6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum 7 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

1 Samuel 19:11

11 misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris

1 Samuel 20:38

38 clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum

1 Samuel 21:10-12

10 surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth 11 dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia 12 posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth

1 Samuel 22:3

3 et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus

1 Samuel 23:14

14 morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius

1 Samuel 27:1

1 et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius

2 Chronicles 14:11

11 et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo

2 Chronicles 16:8

8 nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua

Psalms 7:1

1 pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me

Psalms 9:10

10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

Psalms 16:1

1 pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum

Psalms 25:2

2 Deus meus in te confisus sum ne confundar

Psalms 31:14

14 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

Psalms 55:6-7

6 et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam 7 ut procul abeam et commorer in deserto semper

Psalms 56:11

11 in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi

Proverbs 6:5

5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

Isaiah 26:3-4

3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus 4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum

Luke 13:31

31 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere

1 Samuel 18:21

21 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie

1 Samuel 23:9

9 quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod

Psalms 7:10

10 clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde

Psalms 7:12

12 non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum

Psalms 10:2

2 in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt

Psalms 10:8-9

8 sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem 9 oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum

Psalms 21:12

12 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum

Psalms 32:11

11 laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde

Psalms 37:14

14 heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via

Psalms 64:3-5

3 ut sagittarent in absconditis simplicem 4 subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos 5 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

Psalms 64:10

10 victori carmen David cantici tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

Psalms 94:15

15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

Psalms 97:11

11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia

Psalms 125:4

4 benefac Domine bonis et rectis corde

Psalms 142:3

3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo

Jeremiah 9:3

3 et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus

Matthew 26:4

4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent

Acts 23:12-15

12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum 13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant 14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum 15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum

2 Kings 19:13-18

13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava 14 itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino 15 et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram 16 inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem 17 vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium 18 et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos

2 Kings 22:12-14

12 et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicham filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens 13 ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis 14 ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam

2 Chronicles 32:13-15

13 an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea 14 quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu 15 non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu

Nehemiah 6:10-12

10 et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te 11 et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar 12 et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum

Psalms 75:3

3 nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri

Psalms 82:5

5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

Isaiah 58:12

12 et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem

Jeremiah 26:11-15

11 et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris 12 et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis 13 nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos 14 ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris 15 verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec

Daniel 3:15-18

15 nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea 16 respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi 17 ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare 18 quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus

Daniel 6:10-28

10 quod cum Danihel conperisset id est constitutam legem ingressus est domum suam et fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat 11 viri igitur illi curiosius inquirentes invenerunt Danihel orantem et obsecrantem Deum suum 12 et accedentes locuti sunt regi super edicto rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta nisi a te rex mitteretur in lacum leonum ad quod respondens rex ait verus sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum quod praevaricari non licet 13 tunc respondentes dixerunt coram rege Danihel de filiis captivitatis Iudae non curavit de lege tua et de edicto quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua 14 quod verbum cum audisset rex satis contristatus est et pro Danihel posuit cor ut liberaret eum et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum 15 viri autem illi intellegentes regem dixerunt ei scito rex quia lex Medorum est atque Persarum ut omne decretum quod constituit rex non liceat inmutari 16 tunc rex praecepit et adduxerunt Danihelem et miserunt eum in lacum leonum dixitque rex Daniheli Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te 17 adlatusque est lapis unus et positus est super os laci quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum ne quid fieret contra Danihel 18 et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus cibique non sunt inlati coram eo insuper et somnus recessit ab eo 19 tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit 20 adpropinquansque lacui Danihelem voce lacrimabili inclamavit et affatus est eum Danihel serve Dei viventis Deus tuus cui tu servis semper putasne valuit liberare te a leonibus 21 et Danihel regi respondens ait rex in aeternum vive 22 Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te rex delictum non feci 23 tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danihelem praecepit educi de lacu eductusque est Danihel de lacu et nulla laesio inventa est in eo quia credidit Deo suo 24 iubente autem rege adducti sunt viri illi qui accusaverant Danihelem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt 25 tunc Darius rex scripsit universis populis tribubus et linguis habitantibus in universa terra pax vobis multiplicetur 26 a me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo tremescant et paveant Deum Danihelis ipse est enim Deus vivens et aeternus in saecula et regnum eius non dissipabitur et potestas eius usque in aeternum 27 ipse liberator atque salvator faciens signa et mirabilia in caelo et in terra qui liberavit Danihelem de manu leonum 28 porro Danihel perseveravit usque ad regnum Darii regnumque Cyri Persae

John 11:8-10

8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc 9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt 10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo

Acts 4:5-12

5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem 6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali 7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos 8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus 11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli 12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

Acts 4:24-33

24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius 27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri 29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum 30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu 31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia 32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia 33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis

2 Timothy 2:19

19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

Exodus 40:34-35

34 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud 35 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

1 Chronicles 17:5

5 neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio

2 Chronicles 16:9

9 oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent

Psalms 2:4

4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos

Psalms 9:11

11 cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius

Psalms 18:6

6 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius

Psalms 33:13

13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam

Psalms 34:15-16

15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum 16 vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum

Psalms 44:21

21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

Psalms 66:7

7 benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius

Psalms 103:19

19 his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea

Proverbs 15:3

3 in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos

Isaiah 66:1

1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae

Jeremiah 17:10

10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum

Jeremiah 23:24

24 si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus

Micah 1:2

2 audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo

Habakkuk 2:20

20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra

Zechariah 2:13

13 sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo

Matthew 5:34

34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est

Matthew 23:21

21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso

Acts 7:49

49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est

2 Thessalonians 2:4

4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

Hebrews 4:13

13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

Revelation 4:2

2 statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens

Genesis 22:1

1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum

Psalms 5:4-5

4 mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu 5 nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum

Psalms 7:9

9 consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus

Psalms 10:3

3 quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi

Psalms 17:3

3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

Psalms 21:8

8 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te

Psalms 26:2

2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

Psalms 139:1

1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti

Psalms 139:23-24

23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas 24 et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

Proverbs 6:16-19

16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

Jeremiah 12:8

8 facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem ideo odivi eam

Zechariah 11:8

8 et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me

Zechariah 13:9

9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

Malachi 3:3

3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia

James 1:12

12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

1 Peter 1:7

7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

1 Peter 4:12

12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat

Genesis 19:24

24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

Genesis 43:34

34 sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo

Exodus 9:23-24

23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti 24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est

1 Samuel 1:4

4 venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes

1 Samuel 9:23

23 dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te

Job 18:15

15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur

Job 20:23

23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

Job 27:13-23

13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient 14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt 16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta 17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet 18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum 19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet 20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas 21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo 22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet 23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

Psalms 16:5

5 multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis

Psalms 75:8

8 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti

Psalms 105:32

32 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

Isaiah 24:17-18

17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae 18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae

Isaiah 51:17

17 elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces

Isaiah 51:22

22 haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra

Jeremiah 4:11-12

11 in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum 12 spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis

Jeremiah 25:15-17

15 quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te 16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos 17 et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus

Ezekiel 13:13

13 propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem

Ezekiel 38:22

22 et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo

Habakkuk 2:16

16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam

Luke 17:29

29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit

John 18:11

11 dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum

Job 36:7

7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur

Psalms 5:12

12 quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

Psalms 7:11

11 Deus iudex iustus et fortis comminans tota die

Psalms 17:15

15 ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua

Psalms 21:6

6 pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum

Psalms 33:5

5 diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

Psalms 33:18

18 ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius

Psalms 34:15

15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum

Psalms 42:5

5 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius

Psalms 45:7

7 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

Psalms 99:4

4 imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti

Psalms 146:8

8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos

Isaiah 61:8

8 quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis

1 Peter 3:12

12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala

1 John 3:2

2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est

Revelation 22:4

4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.