Psalms 118:27 Cross References - Vulgate

27 Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris

Exodus 27:2

2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere

Exodus 38:2

2 cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis

1 Kings 8:63-64

63 mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israhel 64 in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum

1 Kings 18:21

21 accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum

1 Kings 18:39

39 quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus

1 Chronicles 29:21

21 immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel

Esther 8:16

16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et tripudium

Psalms 18:28

28 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

Psalms 37:6

6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem

Psalms 51:18-19

18 benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem 19 tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

Isaiah 9:2

2 populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis

Isaiah 60:1

1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est

Micah 7:9

9 iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius

Malachi 4:2

2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

John 8:12

12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae

Hebrews 13:15

15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius

1 Peter 2:9

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.