Psalms 120:4 Cross References - Vulgate

4 sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum

Deuteronomy 32:23-24

23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis 24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

Psalms 7:13

13 et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est

Psalms 45:5

5 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis

Psalms 52:5

5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

Psalms 57:4

4 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

Psalms 59:7

7 tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes

Psalms 140:9-11

9 ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper 10 amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos 11 cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant

Proverbs 11:9

9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia

Proverbs 11:12

12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit

Proverbs 11:18

18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis

Proverbs 12:22

22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei

Proverbs 16:27

27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit

Proverbs 18:8

8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris

Proverbs 18:21

21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

Proverbs 19:5

5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

Proverbs 19:9

9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit

James 3:5-8

5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit 6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.