Psalms 136:19 Cross References - Vulgate

19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius

Numbers 21:21-24

21 misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens 22 obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos 23 qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum 24 a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum

Deuteronomy 2:30-36

30 noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides 31 dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam 32 egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa 33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo 34 cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam 35 absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus 36 ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis

Deuteronomy 29:7

7 et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.