Psalms 14 Cross References - Vulgate

1 victori David dixit stultus in corde suo non est Deus 2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum 3 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum 4 omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 5 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis 6 Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine 7 quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

Genesis 6:5

5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

Genesis 6:11-12

11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate 12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram

1 Samuel 25:25

25 ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti

Job 15:16

16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

Job 22:13

13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat

Psalms 10:4

4 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret

Psalms 36:1-4

1 pro victoria servi Domini David dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius 2 quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum 3 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere 4 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

Psalms 52:1-6

1 victori ab erudito David cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die 2 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum 3 dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper 4 dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa 5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper 6 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt

Psalms 53:1

1 victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum

Psalms 73:3

3 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

Psalms 92:6

6 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

Psalms 94:4-8

4 fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem 5 populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent 6 viduam et advenam interficient et pupillos occident 7 et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob 8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

Psalms 107:17

17 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

Proverbs 1:7

7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

Proverbs 1:22

22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

Proverbs 13:19

19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala

Proverbs 27:22

22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius

Isaiah 1:4

4 vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum

Matthew 12:34

34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur

Matthew 15:19

19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae

Luke 12:20

20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

John 3:19-20

19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera 20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius

Romans 1:21-32

21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt 23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium 24 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen 26 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam 27 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes 28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt 29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones 30 detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes 31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia 32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus

Romans 3:10-12

10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam 11 non est intellegens non est requirens Deum 12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

Ephesians 2:1-3

1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

Ephesians 2:12

12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo

Titus 1:16

16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi

Titus 3:3

3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Genesis 6:12

12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram

Genesis 11:5

5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam

Genesis 18:21

21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam

2 Chronicles 19:3

3 sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Iuda et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum

2 Chronicles 30:19

19 cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt

Psalms 33:13-14

13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam 14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

Psalms 69:32

32 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit

Psalms 82:5

5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

Psalms 102:19-20

19 scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum 20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est

Psalms 107:43

43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

Proverbs 2:9

9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam

Proverbs 8:5

5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite

Proverbs 9:4

4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est

Proverbs 9:16

16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est

Isaiah 8:19

19 et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

Isaiah 27:11

11 in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei

Isaiah 55:6

6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est

Isaiah 63:15

15 adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se

Isaiah 64:1

1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent

Jeremiah 4:22

22 quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt

Lamentations 3:50

50 AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis

Daniel 12:10

10 eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intellegent omnes impii porro docti intellegent

Matthew 13:15

15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos

Romans 3:11

11 non est intellegens non est requirens Deum

Hebrews 11:6

6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit

Exodus 8:31

31 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem

Exodus 12:30

30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus

Deuteronomy 1:35

35 non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris

Job 14:4

4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es

Psalms 14:1

1 victori David dixit stultus in corde suo non est Deus

Psalms 38:5

5 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

Psalms 58:3

3 furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam

Psalms 119:176

176 erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus

Psalms 143:2

2 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua

Ecclesiastes 7:29

29 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi

Isaiah 53:6

6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum

Isaiah 59:7-8

7 pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum 8 viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem

Isaiah 59:13-15

13 peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii 14 et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi 15 et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium

Isaiah 64:6

6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

Jeremiah 2:13

13 duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquae vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quae continere non valent aquas

Ezekiel 36:25

25 et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos

Romans 3:23

23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

1 Corinthians 6:5

5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum

2 Corinthians 7:1

1 has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei

Ephesians 2:3

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

2 Peter 2:13-15

13 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum 14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii 15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

Job 21:15

15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum

Job 27:10

10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

Psalms 27:2

2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

Psalms 79:6

6 ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis

Psalms 94:8-9

8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite 9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit

Isaiah 5:13

13 propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit

Isaiah 29:14

14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur

Isaiah 44:19-20

19 non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam 20 pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea

Isaiah 45:20

20 congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem

Isaiah 64:7

7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae

Jeremiah 10:25

25 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt

Hosea 7:7

7 omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me

Amos 8:4

4 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae

Micah 3:2-3

2 qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum 3 qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio ollae

Romans 1:21-22

21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt

Romans 1:28

28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

2 Corinthians 4:3-4

3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

Galatians 5:15

15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini

Ephesians 4:17-18

17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui 18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum

Exodus 15:16

16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti

Esther 8:7

7 responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo Iudaeo domum Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui ausus est manum in Iudaeos mittere

Psalms 22:30

30 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei

Psalms 24:6

6 haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper

Psalms 46:5

5 Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino

Psalms 46:7

7 Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper

Psalms 46:11

11 Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

Psalms 53:5

5 Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos

Psalms 73:15

15 donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

Psalms 112:2

2 gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur

Proverbs 1:26-27

26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia

Proverbs 28:1

1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit

Isaiah 8:10

10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

Isaiah 12:6

6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

Isaiah 41:10

10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei

Isaiah 43:1-2

1 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu 2 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te

Matthew 1:23

23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

1 Peter 2:9

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

Nehemiah 4:2-4

2 et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Iudaei inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt 3 sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum 4 audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis

Psalms 3:2

2 multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper

Psalms 4:2

2 filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper

Psalms 9:9

9 et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia

Psalms 22:7-8

7 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput 8 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum

Psalms 40:17

17 ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris

Psalms 42:10

10 cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus

Psalms 46:1

1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum

Psalms 142:5

5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam

Isaiah 37:10-11

10 haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum 11 ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari

Ezekiel 35:10

10 eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi

Daniel 3:15

15 nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea

Matthew 27:40-43

40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce 41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes 42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei 43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum

Hebrews 6:18

18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem

Psalms 53:6

6 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel

Psalms 85:1

1 victori filiorum Core canticum placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.