Psalms 143:3 Cross References - Vulgate

3 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens

2 Samuel 2:22

22 rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum

2 Samuel 18:11

11 et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum

Psalms 7:1-2

1 pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me 2 ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat

Psalms 7:5

5 persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper

Psalms 17:9-13

9 a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt 10 adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe 11 incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram 12 similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis 13 surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus

Psalms 31:12-13

12 oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum 13 audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

Psalms 35:4

4 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi

Psalms 54:3

3 quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper

Psalms 88:4-6

4 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 5 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt 6 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis

Psalms 142:6

6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium

Lamentations 3:6

6 BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos

Ezekiel 37:11

11 et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.