Psalms 22:17 Cross References - Vulgate

17 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me

Job 33:21

21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur

Psalms 102:3-5

3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me 4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt 5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

Isaiah 52:14

14 sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum

Matthew 27:36

36 et sedentes servabant eum

Matthew 27:39-41

39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce 41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes

Mark 15:29-32

29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat 30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce 31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere 32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei

Luke 23:27

27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum

Luke 23:35

35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.