Psalms 32:7 Cross References - Vulgate

7 tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper

Exodus 15:1-3

1 tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare 2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum 3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius

Judges 5:1

1 cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes

2 Samuel 22:1

1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul

Psalms 5:12

12 quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

Psalms 9:9

9 et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia

Psalms 18:5

5 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

Psalms 27:5

5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

Psalms 31:20

20 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

Psalms 32:10

10 multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit

Psalms 40:3

3 et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

Psalms 91:1

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

Psalms 98:1

1 canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

Psalms 119:114

114 protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi

Psalms 143:9

9 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam

Jeremiah 36:26

26 et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus

Colossians 3:3

3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

Revelation 7:10

10 et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno

Revelation 15:2-3

2 et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei 3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.