Psalms 37:40 Cross References - Vulgate

40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

1 Chronicles 5:20

20 praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum

Psalms 17:13

13 surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus

Psalms 22:4-5

4 in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos 5 ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi

Psalms 27:2

2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

Isaiah 31:5

5 sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans

Isaiah 46:4

4 usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo

Daniel 3:17

17 ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare

Daniel 3:28

28 { et erumpens Nabuchodonosor ait benedictus Deus eorum Sedrac videlicet Misac et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos quia crediderunt in eo et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo}

Daniel 6:23

23 tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danihelem praecepit educi de lacu eductusque est Danihel de lacu et nulla laesio inventa est in eo quia credidit Deo suo

1 John 2:13-14

13 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum 14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum

1 John 5:18

18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.