Psalms 48:14 Cross References - Vulgate

14 quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte

Psalms 16:2

2 humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te

Psalms 23:3-4

3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum 4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me

Psalms 25:9

9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam

Psalms 31:14

14 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

Psalms 73:24

24 consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum

Psalms 73:26

26 mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas

Proverbs 8:20

20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii

Isaiah 58:11

11 et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae

Lamentations 3:21

21 ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo

John 16:13

13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.