Psalms 49:16 Cross References - Vulgate

16 noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius

Genesis 31:1

1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus

Esther 3:1-6

1 post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes quos habebat 2 cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum 3 cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant cur praeter ceteros non observas mandata regis 4 cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim eis se esse Iudaeum 5 quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde 6 et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem Iudaeorum qui erant in regno Asueri perdere nationem

Esther 5:11

11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset

Psalms 37:1

1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem

Psalms 37:7

7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat

Psalms 49:5

5 quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me

Proverbs 28:12

12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum

Revelation 21:24

24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam

Revelation 21:26

26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.