Psalms 51:16 Cross References - Vulgate

16 non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet

Exodus 21:14

14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur

Numbers 15:27

27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo

Numbers 15:30-31

30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo 31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam

Numbers 35:31

31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur

Deuteronomy 22:22

22 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel

1 Samuel 15:22

22 et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum

Psalms 40:6

6 victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti

Psalms 50:8

8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper

Psalms 51:6

6 ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi

Proverbs 15:8

8 victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia

Proverbs 21:27

27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere

Isaiah 1:11-15

11 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui 12 cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis 13 ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri 14 kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens 15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt

Jeremiah 7:22-23

22 quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum 23 sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis

Jeremiah 7:27

27 et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et vocabis eos et non respondebunt tibi

Hosea 6:6

6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta

Amos 5:21-23

21 odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum 22 quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam 23 aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam

Hebrews 10:5-6

5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi 6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.