Psalms 56:11 Cross References - Vulgate

11 in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi

Psalms 27:1

1 David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo

Psalms 112:7-8

7 lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino 8 samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis

Isaiah 51:7-8

7 audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis 8 sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum

Isaiah 51:12-13

12 ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet 13 et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.