Psalms 85:9 Cross References - Vulgate

9 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra

Psalms 24:4-5

4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose 5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo

Psalms 50:23

23 qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

Psalms 119:155

155 longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt

Isaiah 4:5

5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio

Isaiah 46:13

13 prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam

Ezekiel 26:20

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium

Haggai 2:7-9

7 et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria dicit Dominus exercituum 8 meum est argentum et meum est aurum dicit Dominus exercituum 9 magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae dicit Dominus exercituum et in loco isto dabo pacem dicit Dominus exercituum

Zechariah 2:5

5 et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius

Zechariah 2:8

8 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius

Mark 12:32-34

32 et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum 33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis 34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare

Luke 2:32

32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel

John 1:14

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

John 7:17

17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar

Acts 10:2-4

2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper 3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli 4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei

Acts 11:13-14

13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus 14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua

Acts 13:16

16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.