Psalms 95:3 Cross References - Vulgate

3 quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

Exodus 18:11

11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos

Psalms 47:2

2 quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram

Psalms 48:1-2

1 canticum psalmi filiorum Core magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo 2 specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni

Psalms 86:8-10

8 non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua 9 omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum 10 quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus

Psalms 96:4

4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos

Psalms 97:9

9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos

Psalms 135:5

5 quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis

Psalms 145:3

3 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter

Isaiah 44:8

8 nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim

Jeremiah 10:6-7

6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine 7 quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui

Jeremiah 10:10-16

10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius 11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt 12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos 13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis 14 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis 15 vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt 16 non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi

Jeremiah 46:18

18 vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet

Jeremiah 48:15

15 vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei

Daniel 4:37

37 nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare

Malachi 1:11

11 ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum

Malachi 1:14

14 maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus

Matthew 5:35

35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.