Revelation 3:3 Cross References - Vulgate

3 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te

Ezekiel 16:61-63

61 et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo 62 et suscitabo ego pactum meum tecum et scies quia ego Dominus 63 ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait Dominus Deus

Ezekiel 20:43

43 et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis

Ezekiel 36:31

31 et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra

Matthew 24:42-43

42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit 43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

Matthew 25:13

13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam

Mark 13:33

33 videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit

Mark 13:36

36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes

Luke 12:39-40

39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam 40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit

1 Thessalonians 5:2

2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet

1 Thessalonians 5:4-6

4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat 5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum 6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus

1 Timothy 6:20

20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae

2 Timothy 1:13

13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu

Hebrews 2:1

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

2 Peter 1:13

13 iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione

2 Peter 3:1

1 hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem

2 Peter 3:10

10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur

Revelation 2:5

5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris

Revelation 2:21-22

21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua 22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius

Revelation 2:25

25 tamen id quod habetis tenete donec veniam

Revelation 3:11

11 venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam

Revelation 3:19

19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age

Revelation 16:15

15 ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.