1 Samuel 15:3-7

Clementine_Vulgate(i) 3 Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum. 4 Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. 5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. 6 Dixitque Saul Cinæo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo: tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec. 7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.