2 Chronicles 19:7-9

Clementine_Vulgate(i) 7 Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. 8 In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. 9 Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.