Acts 8:14-16

Clementine_Vulgate(i) 14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. 15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: 16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.