Clementine_Vulgate(i)
2 Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum.
6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.
10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.