Genesis 14:18-21

Clementine_Vulgate(i) 18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, 19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: 20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. 21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.