Hebrews 1:2-8

Clementine_Vulgate(i) 2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: 3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: 4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. 5 { Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?} 6 { Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.} 7 { Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.} 8 { Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.}