Isaiah 22:1-4

Clementine_Vulgate(i) 1 Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? 2 Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. 3 Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt. 4 Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei;