Job 15:23-27

Clementine_Vulgate(i) 23 Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. 24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. 25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. 27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.