Job 24:13-16

Clementine_Vulgate(i) 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. 14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. 15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.